07 Gen 2012

di Bernardino e Pietro Paolo Ranieri sulla legislazione suntuaria a Perugia (delle norme contro il lusso del vestire femminile)

Pubblicato alle 11:36 under Società

Da archivi.beniculturali.it

PUBBLICAZIONI DEGLI ARCHIVI DI STATO FONTI XLIII LA LEGISLAZIONE SUNTUARIA SECOLI XIII-XVI UMBRIA

1472, febbraio 21, Riformanze
XX civium electio super concordis faciendis inter cives odio se habentes et super moderando habitu lastino mulierum

Convenientes ad invicem prelibati illustrissimi et potentes domini priores artium novem presentes et in concordia in unum collegialiter congregati, ex infrascriptis de causis bonis et optimis in dicta eorum solita audientia ante capellam absente dicto magnifico Rogerio, tamquam homines eorum comunis et rey publice Perusine amatores et celatores continuo vigilantes quid populo Perusino et sue rey publice honoris, comodi et utilitatis facere possent ad tollendum potissime Altissimi offensionem et ad refrenandum mulierum vanitates et pompas et ad dandum operam ut pax fiat et sit inter nobiles et primates cives et alios cuiuscumque condictionis et status existant et etiam ut matrimonia in dicta civitate contrahantur et fiant cum minori expensa et non tam magnis ornamentis propter que homines depauperantur et matrimonia tardantur et peccata multiplicantur; et ad providendum ut mulieres incedant honestius in portaturis eorum vestimentorum quantum in eis possibile est de quibus omnibus nonnulla consilia cum civibus nobilibus presentis ecclesiastici status verba fecerunt et consiliis habitis super premissis ab eisdem variis et diversis vicibus et recordati a reverendis prioribus verbi dicti predicatoribus et ab ipsis incitati et exortati deliberaverunt eligere, vocare et nominare de consensu et voluntate nobilium Perusinorum viginti cives magnificos et nobiles, videlicet quatuor pro qualibet porta, incipiendo cum porta Solis, respettu capud offitialis presentis. Qui quidem cives eorumdem humanitate dignarentur pro bono
pacis civium dicte civitatis et pro ipsorum conservatione et manutentione et ut sub bono ordine et regula iuventur et superflua vestimenta et ornamenta mulierum resarcentur, esse velle et conari cum presentibus verbi Dei predicatoribus et maxime cum reverendo patre fratre Baptista de Montefalcone de Observantia beati Francisci verbi Dei predicatore excellentissimo et optimo regulam dare atque formam debitam premissis omnibus et singulis cum auctoritate etc.
Pre[mi]sso consensu presentis reverendi domini vicelegati prout bonus Deus in eisdem gratiam concedet atque prestabit. Igitur Christi nomine repetito et omnibus eorum arbitriis, potestate et facultate et baylia eisdem quocumque concessis et attributis eligerunt, nominaverunt et deputaverunt infrascriptos cives, videlicet:

P. S.
Magnificum equitem dominum Matheum Franciscum Sperelli
Magnificum Berardinum de Raneriis
dominum Petrum Paulum Tancredutii de Raneriis et
nobilem virum Nerum Guidi Sperelli
P. S. A.
Spectabilem virum Paulum Ludovici consulem
magnificum Cesarem de Archipresbiteris
nobilem virum Bartholomeum de Hermannis
egregium virum Bonifatium de Coppolis
P. S. S.
generosum virum Biordum de Oddis
nobilem virum Venciolum de Cornio
nobilem virum Matheum domini Gregorii de Antignolla
spectabilem virum Petrum Sinibaldi de Ramazano
P. HE.
magnificum virum Guidum de Balionibus
egregium virum Petrum Paulum de Mansuetis
spectabilem virum Ronaldum Rustici de Montemilino
generosum virum Gentilem de Signorellis
P. S. P.
magnificum virum Rodulfum de Balionibus
spettabilem virum Ugolinum de Gratianis
nobilem virum Lodovicum de Balionibus
spectabilem virum Ugolinum Baglioncelli

No responses yet




I commenti sono chiusi.