25 Set 2011

Pietro Ranieri, vice Priore a Gubbio

Pubblicato alle 11:15 under Società

Deliberatio Conventus super venditionem unius vineae

In nomine Ihesuchristi. Amen. Anno eiusdem a nativitate Millesimo Trecentesimo Septuagesimo, Indictione VIII, tempore d.ni Urbani Pape quinti, die XII mensis novembris.
Congregatis fratribus loci S.ti Augustini de prope Eugubium ad Capitulum ad sonum campanelle, ut moris est, in ecclesia dicti loci, de mandato Religiosi viri fratris Iohannis Butii de Clausera, prioris dicti loci, in qua congregatione et capitulo interfuerunt ipse prior et fratres conventuales dicti loci et fratres non conventuales de Eugubio infrascripti. Quorum nomina hec sunt, videlicet:
Fr. Iohannes de Clausera prior, de Eugubio;
Fr. Iohannes Udurighelli Angeli de Foce, lector, de Eugubio;
Fr. Petrus Perusini Ranerii, subprior, de Eugubio;
Fr. Ghuilielmutius Sabatelli Nertoli de Eugubio;
Fr. Nicolaus Symonis Karoncelli de Eugubio;
Fr. Leonardus Andrioli Angeli de Eugubio;
Fr. Paulus Luce Iuntarelli de Eugubio;
Fr. Thomasutius Ser Petri Martini de Eugubio;
Fr. Philippus Ser Petri Martini de Eugubio;
Fr. Bernardus Lelli Nepolutii de Pergula;
Fr. Angelus Iohannis Luminate de Pergula;
Fr. Petrutius Lucoli Franchi de Eugubio;
Fr. Matheus Angeli Vannis de Eugubio;
Fr. Gabriel Mei Bartholelli de Eugubio;
Fr. Dominicus Ceccholi Bonamesere de Eugubio;
Fr. Lemosina Benetelli Pregadio de Eugubio;
Fr. Franciscus Cecchi Palglie de Eugubio;
Fr. Martinus Angelutii Lucoli de Eugubio;
Fr. Angelus Arcolani Putii de Eugubio;
Fr. Ventura Pauli Pucoli de Eugubio;

No responses yet




I commenti sono chiusi.