16 Gen 2008

Una citazione riguardante frate Pietro Ranieri da Gubbio

Pubblicato alle 21:36 under Senza categoria

Archiv. Commun. Eugub., Busta 58. Orig. membran. , 1362

 

 

In nomine Ihesuchristi. Amen. Anno eiusdem a nativitate Millesimo Trecentesimo sexagesimo secundo, Indictione XV, tempore d.ni Innocentii Pape VI, die XXVIII mensis Junii. Convocato et congregato Capitulo et Conventu fratrum heremitarum loci Sti. Augustini de prope Eugubio ad sonum campanelle, de mandato Religiosi viri fratris Iohannis Odorighelli Angeli de Foce, prioris dicti loci, in ecclesia Sti. Augustini dicti loci, in quo quidem Capitulo interfuerunt: ipse frater Iohannes, prior dicti loci, et frater Pacificus Venturelle Bonacursi de Eugubio, frater Ricciardus Ysarchi Cangnoli de Cortonio, frater Petrus Perusini Ranerii de Eugubio, frater Nicola Symonis Caroncelli de Eugubio, frater Paulus Luce Iontarelli de Eugubio, frater Iacobus Petrutii Gentilis de Eugubio, frater Benedictus Ser Nicole Ursani de Neapoli, frater Thomasius Petrutii Martini de Eugubio, frater Paulutius Bartholutii Manni de Eugubio, frater Bernardus Lelli Nepoliutii de Eugubio, frater Bartholomeus Ser Bartholi M. Christofori de Eugubio, frater Ysaias Vannis Ricciole de Eugubio, frater Augustinus Andree Cevennoli de Sygillo, frater Martinus Angelutii Lucoli de Eugubio et frater Lemosina Benettelli Pregadio de Eugubio omnes fratres de Ordine heremitarum dicti loci, qui faciunt totum Capitulum et Conventum dicti loci; ipse prior, cum consensu, presentia et voluntate dictorum fratrum, et ipsì fratres cum auctoritate et presentia, voluntate et consensu dicti prioris, nomine eorum et vice et nomine Capituli et Conventus dicti loci, omnimodo, via et jure, quibus melius potuerunt, fecerunt, ordinaverunt et constituerunt atque creaverunt eorum et dicti loci, Capituli et Conventus ipsius loci fratrem Georgium Angelutii Buti de Eugubio, fratrem dicti Ordinis, presentem et mandatum sponte suscipientem, Syndicum et procuratorem, actorem, factorem, negotiotum gestorem et certum nuptium specialem. Specialiter ad comparendum coram d.no Abbate et Monacis Monasterii Sti. Petri de Eugubio et ad solvendum, dandum, reddendum dictis d.no Abbati et Monacis Censum sive canonem, portionem seu pensionem totius terreni vineati et invineati positi in pede montis et plaggia Goregii etc. Et generaliter ad omnia alia et singula facienda, gerenda et exercenda, que in predictis et quolibet predictorum erunt utilia, necessaria et opportuna etc. Actum in ecclesia S.ti Augustini dicti loci de prope Eugubio, presentibus Mannutio d.ni Martini d.ni Iacobi et Vilano Melli Bosoni de Eugubio, quarterii S.ti Martini, testibus ad hec vocatis et habitis. Et Ego Marinus Rubey de Eugubio, Imperiali auctoritate etc. predictis interfui et rogatus de hiis, scripsi et publicavi.

No responses yet




I commenti sono chiusi.